[4] notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat, doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento, sed ferro et animis fretum; [5] quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et vulnera; [6] virtutem esse militis decus, et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse. [7] his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. simul est concursum, [8] ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum, ab utra parte victoria incipereret. [9] prior forte Iunius commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes. eos se Orco mactare Iunius dictitans cum intulisset signa, turbavit ordines et haud dubie inpulit aciem. [10] quod ubi sensit dictator, 'ab laevone cornu victoria incipiet' inquit, 'et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet?' [11] concitat milites; [p. 552] nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt. [12] M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transversa latera hostium incurrunt. [13] is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. [14] iam strage hominum armorumque insignium campi repleri. ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis.
[15] dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius triumpho longe maximam speciem captiva arma praebuere. [16] tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur. inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus, cum tensae ducerentur. [17] et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt; Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.
[18] eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat. [19] ipsum oppidum—nam ad moenia victor accessit—cepisset, ni legati dedentes urbem exissent. [20] praesidio Perusiae inposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus; [21] quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit.