[6] exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis pervenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani; [7] nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca, contempto cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili genere, ipsi montani atque agrestes depopulabantur. quae regio si fida Samnitibus fuisset, [8] aut pervenire Arpos exercitus Romanus nequisset, aut interiecta inter Romam et Arpos penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset. [9] tum quoque profectos inde ad Luceriam, iuxta obsidentes obsessosque, inopia vexavit. omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue, ut militi occupato stationibus vigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum veheret, [10] interdum occursu hostium [p. 517] cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare. obsessis prius, quam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa. [11] artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vagus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat; [12] itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis viribus signa cum Papirio conferre.