previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. tum Pontius 'nec ego istam deditionem accipiam' inquit, 'nec Samnites ratam habebunt. [2] quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? [3] Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro iis pax debetur. sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis? populum Romanum appello, quem si sponsionis ad furculas Caudinas factae paenitet, restituat [p. 514] legiones intra saltum, quo saeptae fuerunt. [4] nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma, quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt, quam in conloquium est ventum, habeant: tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur. [5] ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus. [6] numquamne causa defiet, cur victi pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis: furto eos subduxistis; auro civitatem a Gallis redemistis: inter accipiendum aurum caesi sunt; [7] pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus: eam pacem inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris inponitis. [8] non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas; pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat: hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat. [9] ut quidem tu, quod petisti per pactionem, habeas, tot cives incolumes, ego pacem, quam hos tibi remittendo pactus sum, non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis? [10] ego vero istos, quos dedi simulatis, nec accipio nec dedi arbitror nec moror, quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant. [11] gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum fetialem genu perculit. ita di credent Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse et a Samnite legatum Romanum violatum: eo vobis iustum in nos factum esse bellum. [12] haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere. [13] i, lictor, deme vincla Romanis; moratus sit nemo, quo minus, ubi visum fuerit, abeant'. et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inviolati redierunt.

[p. 515]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
  • Cross-references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Pontius.
  • Cross-references in general dictionaries to this page (25):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: