Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est, ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu
auspicioque vicissent, ab inpotenti crudelitate dictatoris tutarentur:
[2]
venire amentem invidia, iratum virtuti
alienae felicitatique; furere, quod se absente res publica
egregie gesta esset; malle, si mutare fortunam posset,
apud Samnites quam Romanos victoriam esse;
[3]
imperium dictitare spretum, tamquam non eadem mente
pugnari vetuerit, qua pugnatum doleat: et tunc invidia inpedire virtutem alienam voluisse cupidissimisque
arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moveri
possent,
[4]
et nunc id furere, id aegre pati, quod sine
L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint,
[p. 488]
quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non
accensum dictatoris.
[5]
quid illum facturum fuisse, si,
quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa
pugna evenisset, qui sibi devictis hostibus, re publica
bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri
potuerit, supplicium magistro equitum minetur?
[6]
neque
illum magistro equitum infestiorem quam tribunis
militum, quam centurionibus, quam militibus esse. si
posset, in omnes saeviturum fuisse;
[7]
quia id nequeat,
in unum saevire; etiam invidiam tamquam ignem
summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere;
si se simul cum gloria rei gestae extinxisset, tunc
victorem velut in capto exercitu dominantem, quidquid licuerit in magistro equitum, in militibus ausurum.
proinde adessent in sua causa omnium libertati.
[8]
si
consensum exercitus eundem, qui in proelio fuerit, in
tuenda victoria videat et salutem unius omnibus curae
esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum;
[9]
postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.