[6] eo anno Alexandrum, Epiri regem, in Italiam classem appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera fuissent, haud dubie ad Romanos pervenisset. eadem aetas rerum magni Alexandri est, [7] quem sorore huius ortum in alio tractu orbis, invictum bellis, iuvenem fortuna morbo extinxit.
[8] ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini haud dubia erat, tamen, tamquam de Samnitibus, non de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt, quibus imperarent, quae [p. 453] vellent. [9] praetores tum duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium Cerceiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam Velitrasque, et ipsas colonias Romanas, Volsci etiam exciti ad arma erant; [10] eos nominatim evocari placuit. haud cuiquam dubium erat, super qua re accirentur; itaque concilio prius habito praetores, quam Romam proficiscerentur, evocatos se ab senatu docent Romano, et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat, referunt.