dictatura popularis [14] et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit: [15] unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent, alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent, [16] tertiam, ut alter utique ex plebe, cum eo uentum sit, ut utrumque plebeium fieri liceret, censor crearetur. [17] plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore, quam ex victoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium patres credebant.