Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
principes senatus relationem consulis de
summa rerum laudare,
sed,
cum aliorum causa alia
esset,
ita expediri posse consilium dicere,
ut pro merito cuiusque statueretur,
si de singulis nominatim
referrent populis.
[
2]
relatum igitur de singulis decretumque.
Lanuvinis civitas data sacraque sua reddita
cum eo,
ut aedes lucusque Sospitae Iunonis communis
Lanuvinis municipibus cum populo Romano esset.
Aricini Nomentanique et Pedani eodem iure,
[
3]
quo
Lanuvini,
[
4]
in civitatem accepti,
Tusculanis servata
civitas,
quam habebant,
crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores versum.
[
5]
in Veliternos,
veteres cives Romanos,
quod totiens rebellassent,
graviter saevitum;
et muri deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim habitare,
[
6]
ut eius,
qui
cis Tiberim deprehensus esset,
usque ad mille assium
clarigatio esset nec prius quam aere persoluto is,
qui
cepisset,
extra vincula captum haberet.
[
7]
in agrum senatorum coloni missi,
quibus adscriptis speciem antiquae
[p. 469]
frequentiae Velitrae receperunt.
[
8]
et Antium nova
colonia missa cum eo,
ut Antiatibus permitteretur,
si
et ipsi adscribi coloni vellent;
naves inde longae
abactae interdictumque mari Antiati populo est et
civitas data.
[
9]
Tiburtes Praenestinique agro multati,
neque ob recens tantum rebellionis commune cum aliis
Latinis crimen,
sed quod taedio imperii Romani cum
Gallis,
gente efferata,
arma quondam consociassent.
ceteris Latinis populis conubia commerciaque
[
10]
et concilia inter se ademerunt.
Campanis,
equitum honoris
causa,
quia cum Latinis rebellare noluissent,
Fundanisque et Formianis,
quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset via,
civitas sine suffragio data.
Cumanos Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque,
[
11]
cuius Capuam,
esse placuit.
[
12]
naves Antiatium partim
in navalia Romae subductae partim incensae,
rostrisque
earum suggestum in foro exstructum adornari placuit,
Rostraque id templum appellatum.