Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29.
iam Hadrumetum peruenerat Hannibal; unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pauidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium magnis itineribus Zamam contendit.—Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest.
[2]
— inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum, iussosque omisso metu uisere omnia, per castra qua uellent circumduci iussit;
[3]
percontatusque satin per commodum omnia explorassent, datis qui prosequerentur retro ad Hannibalem dimisit.
[4]
Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur—nam et Masinissam cum sex milibus peditum quattuor equitum uenisse eo ipso forte die adferebant—laeto animo audiuit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus.
[5]
[p. 30051]itaque quamquam et ipse causa belli erat et aduentu suo turbauerat et pactas indutias et spem foederum, tamen si integer quam si uictus peteret pacem aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potestatem faceret.
[6]
—id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo.
[7]
Ualerius Antias primo proelio uictum eum ab Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem uenisse.
[8]
ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composito duces castra protulerunt ut coire ex propinquo possent.
[9]
Scipio haud procul Naraggara urbe cum ad cetera loco opportuno tum quod aquatio intra teli coniectum erat consedit.
[10]
Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui nisi quod longinquae aquationis erat, cepit. ibi in medio locus conspectus undique ne quid insidiarum esset delectus.