Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
Cn. Seruilius et C. Seruilius consules—sextus decimus is annus belli Punici erat—cum de re publica belloque et prouinciis ad senatum rettulissent,
[2]
censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturue uter Bruttios aduersus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures prouinciam haberet:
[3]
cui Bruttii euenissent exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius—ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur—P. Licinio succederet;
[4]
is Romam reuerteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior ciuis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis.
[5]
nobilis idem ac diues erat; forma uiribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset;
[6]
[p. 30002]iuris pontificii peritissimus; super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis prouincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum:
[7]
M. Cornelius nouo consuli tradere exercitum iussus, ipse prorogato imperio Galliam prouinciam obtinere cum legionibus iis quas <L.> Scribonius priore anno habuisset.
[8]
sortiti deinde prouincias: Caepioni Bruttii, [Seruilio] Gemino Etruria euenit.
[9]
tum praetorum prouinciae in sortem coniectae. iurisdictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Uillius, Ariminum cum duabus legionibus—sub Sp. Lucretio eae fuerant—Quinctilius Uarus est sortitus.
[10]
et Lucretio prorogatum imperium ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est;
[11]
decretumque ut supplicatio fieret, quod is in Africam prouinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.