Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
frendens gemensque ac uix lacrimis temperans dicitur legatorum uerba audisse.
[2]
postquam edita sunt mandata, 'iam non perplexe' inquit 'sed palam reuocant qui uetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant.
[3]
uicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens caesus fugatusque sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque inuidia;
[4]
neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno qui domum nostram quando alia re non potuit ruina Carthaginis oppressit.'
[5]
iam hoc ipsum praesagiens animo praeparauerat ante naues. itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri quae pauca metu magis quam fide continebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transuexit,
[6]
multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inuiolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis.
[7]
[p. 30038]raro quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem; respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum quod non cruentum ab Cannensi uictoria militem Romam duxisset;
[8]
Scipionem ire ad Carthaginem ausum qui consul hostem Poenum in Italia non uidisset:
[9]
se, centum milibus armatorum ad Trasumennum ad Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.