previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. [p. 30031] multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captiuis Romam uenit quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. [2] consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum donec legati Carthaginienses uenirent. [3] supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde aduocata cum C. Laelio in rostra escendit. [4] ibi uero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, deuictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia uictoria peragratam, [5] tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam immodicam significarent. [6] itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret. postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. [7] gratulati primum senatui sunt quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset; [8] deinde gratias egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum si ita patribus uisum esset sine metu et certamine esset regnaturus, [9] dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse. [10] [p. 30032]petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret; et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captiuos qui Romae in custodia essent remitterent; [11] id sibi amplum apud populares futurum esse. [12] ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte atque ordine uideri fecisse quod eum regem appellauerit, et quicquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissae id patres comprobare ac laudare. [13] munera quoque quae legati ferrent regi decreuerunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clauo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset. [14] haec regi praetor mittere iussus: legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum <singulorum> milium aeris, et uestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae loca lautia legatis decreta.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
  • Cross-references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Laelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lautia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Loca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sagula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Syphax
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabernacula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aeditui
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alba Longa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Aelius Paetus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AEDIT´UI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PALUDAMENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBA FUCENSIS
    • Smith's Bio, Masinissa
    • Smith's Bio, Paetus, Ae'lius
    • Smith's Bio, Syphax
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: