Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
[p. 23005] hoc modo Pacuuius cum obnoxium uitae beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis iam omnibus concedentibus dominabatur.
[2]
hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem adulari;
[3]
salutare, benigne inuitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem iudices dare quae magis popularis aptiorque in uolgus fauori conciliando esset;
[4]
iam uero nihil in senatu agi aliter quam si plebis ibi esset concilium. prona semper ciuitas in luxuriam non ingeniorum modo uitio sed afluenti copia uoluptatium et illecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque,
[5]
tum uero ita obsequio principum et licentia plebei lasciuire ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
[6]
ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua uerecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium.
[7]
id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium uetustum multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat,
[8]
et, quod maximum uinculum erat, trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, cum militarent aliquando apud Romanos in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.