Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
Hannibal post Cannensem pugnam <castraque> capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium mouerat, accitus in Hirpinos a Statio <Trebio> pollicente se Compsam traditurum.
[2]
Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis.
[3]
post famam Cannensis pugnae uolgatumque Trebi sermonibus aduentum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est.
[4]
ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis accipere aut detractantes cogere ad defectionem iubet,
[5]
ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet.
[6]
[p. 23002]ubi fines Neapolitanorum intrauit, Numidas partim in insidiis—et pleraeque cauae sunt uiae sinusque occulti—quacumque apte poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantes obequitare portis iussit.
[7]
in quos, quia nec multi et incompositi uidebantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumuenta est;
[8]
nec euasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naues, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium.
[9]
aliquot tamen eo proelio nobiles iuuenes capti caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit.
[10]
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.