Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
eae litterae quamquam primo admodum mouerunt senatum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est:
[2]
Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus.
[3]
qui ut pedestres naualesque copias traiecit, castris communitis nauibusque subductis et uallo circumdatis cum equitibus delectis ipse, quantum maxime accelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem peruenit.
[4]
cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus fuisset ipse in uicem quemadmodum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra rediit, nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat antequam consentirent.
[5]
[p. 23044]Hasdrubal priusquam moueret castra pecunias imperat populis omnibus suae dicionis, satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse;
[6]
inopem tantum iter ingressum uix penetraturum ad Alpes fuisse. pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit.
[7]
decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obuiam coeptis atque obsistere parant,
[8]
rati, si Hannibali, uix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore.
[9]
his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne, cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem,
[10]
urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant.
[11]
quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam.
[12]
ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem uersum bellum.