[199]
Omnium
seditionum genera, vitia, pericula conlegi eamque orationem
ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi
conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae
seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope
necessarias. Tum illa, quae modo Crassus commemorabat,
egi: neque reges ex hac civitate exigi neque tribunos plebis
creari neque plebiscitis totiens consularem potestatem minui
neque provocationem, patronam illam civitatis ac vindicem
libertatis, populo Romano dari sine nobilium dissensione
potuisse; ac, si illae seditiones saluti huic civitati fuissent,
non continuo, si quis motus populi factus esset, id C. Norbano
in nefario crimine atque in fraude capitali esse ponendum.
Quod si umquam populo Romano concessum esset
ut iure incitatus videretur, id quod docebam saepe esse
concessum, nullam illa causa iustiorem fuisse. Tum omnem
orationem traduxi et converti in increpandam Caepionis
fugam, in deplorandum interitum exercitus: sic et eorum
dolorem, qui lugebant suos, oratione refricabam et animos
equitum Romanorum, apud quos tum iudices causa agebatur,
ad Q. Caepionis odium, a quo erant ipsi propter iudicia
abalienati, renovabam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.