previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Tranio

Quí homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;

atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio.

nám erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem,

abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum,

5ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores,

eaque eduxi omném legionem, ét maris et feminas.

postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos,

capio consilium, ut senatum congerronum convocem.

quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant.

10ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest

facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:

pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere.

nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.

non amicus alius quisquamst ...

15aut ...

pro ...

ille qui ... ero simul. ...

praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror.

sed quid hoc ést, quod foris concrepuit proxima vicinia?

20erus meús hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo.

Theopropides

Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem,

continuo exiliatis. manicas celeriter conectite.

ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,

cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe.

Tr.

25Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio.

Th.

Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.

non ego illi éxtemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.

dissimulabo me horum quicquam scire.

Tr.
O mortalem malum,

alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.

30verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.

adgrediar hominem, appellabo.

Th.
Nunc ego ille húc veniat velim.

Tr.

Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi.

Th.

Euge, Tranio, quid agitur?

Tr.
Veniunt rure rustici.

Philolaches iam hic aderit.

Th.
Edepol mi opportune advenerit.

35nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum.

Tr.

Quidum?

Th.
Quia negat novisse vos.

Tr.
Negat?

Th.
Nec vos sibi

nummum umquam argenti dedisse.

Tr.
Abi, lúdis me, credo haud negat.

Th.

Quid iam?

Tr.
Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem edepol haud negat.

Th.

Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi

40vendidisse.

Tr.
Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro?

Th.

Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi,

neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum est.

...

Th.

Dixi ego istuc idem illi.

Tr.
Quid ait?

Th.
Servos pollicitust dare

45suos mihi omnes quaestioni.

Tr.
Nugas. numquam edepol dabit.

Th.

Dat profecto.

Tr.
Quin i cum illo in ius. sine inveniam.

Th.
Mane.

experiar, ut opinor. certum est.

Tr.
Immo mihi hominem cedo.

vel hominem iube aedismancipio poscere.

Th.
Immo hoc primum volo,

quaestioni accipere servos.

Tr.
Faciundum edepol censeo.

Th.

50Quid si igitur ego accersam homines?

Tr.
Factum iam esse oportuit.

ego interim hanc aram occupabo.

Th.
Quid ita?

Tr.
Nullam rem sapis.

enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit.

hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.

Th.

Surge.

Tr.
Minime.

Th.
Ne occupassis, obsecro, aram.

Tr.
Cur?

Th.
Scies.

55quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine:

tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius.

Tr.

Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium?

nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?

Th.

Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.

Tr.

60Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.

tum consilia firmiora sunt de divinis locis.

Th.

Surge, ne nugare. aspicedum contra me.

Tr.
Aspexi.

Th.
Vides?

Tr.

Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.

Th.

Quidum?

Tr.
Quia nil illi quaesti sit. mali hercle ambo sumus.

Th.

65Perii.

Tr.
Quid tibi est?

Th.
Dedisti verba.

Tr.
Qui tandem?

Th.
Probe

med emunxti.

Tr.
Vide sis, satine recte: num mucci fluont?

Th.

Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo.

nam omnia male facta vestra repperi radicitus,

non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.

Tr.

70Numquam edepol hodie hinc, si vivo, invitus desistam tibi.

Th.

Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.

Tr.

Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior.

Th.

Exempla edepol faciam ego in te.

Tr.
Quia placeo, exemplum expetis?

Th.

Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium?

Tr.

75Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.

Th.

Aliud te rogo.

Tr.
Aliud ergo nunc tibi respondeo.

sed eccum tui gnati sodalem video húc incedere

Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (74 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: