Tranio
Iúppiter supremus summis opibus atque industriis
me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.
occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae,
nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:
5ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo
conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.
ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,
quí hodie sese excruciari meam vicem possit pati?
ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri,
10vel isti qui hosticas trium númmum causa subeunt sub falas,
ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?
ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit;
sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia.
ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.
15sed ego—sumne infelix, qui non curro curriculo domum?
Philol.
Adest adest opsonium. eccum Tranio a portu redit.
Tr.
Absumpti sumus.
pater inquam tuos venit.
Philol.
20Quis id ait? quis vidit?
Philol.
Vae mihi.
quid ego ago?
Tr.
Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas.
Philol.
Occidi,
si tu vera memoras.
Tr.
Quid mihi sit boni, si mentiar?
Tr.
Iube haec hinc omnia amolirier.
25quis istic dormit?
Del.
Callidamates, Callidamates, vigila.
Del.
Vigila. pater advenit peregre Philolachis.
Philol.
Valet ille quidem, atque ego disperii.
Call.
Bis periisti? qui potest?
Philol.
Quaeso edepol, exsurge; pater advenit.
Call.
Tuos venit pater?
30iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit?
Philol.
Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium,
aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus,
igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet;
sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.
Tr.
35Ecce autem iterum hic deposivit caput et dormit. suscita.
Philol.
Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus.
Call.
Ain tu, pater?
cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.
Tr.
Abripite hunc intro actutum inter manus.
Call.
Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.
Tr.
Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.
Tr.
Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.
satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom,
non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?
vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.
Tr.
Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris.
Del.
Quid si igitur abeamus hinc nos?
Tr.
Non hoc longe, Delphium.
nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus.
Philol.
Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu.
Tr.
Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo?
Tr.
50Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.
Del.
Morigerae tibi erimus ambae.—
Tr.
Ita ille faxit Iuppiter.
animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.
omnium primumdum aédes iam face occlusae sient;
intus cave muttire quemquam siveris.
Tr.
55Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet.
Tr.
Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.
Tr.
Clavem mi harunc aedium Laconicam
iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.
Philol.
In tuam cústodelam meque et meas spes trado, Tranio.—
Tr.
60Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet.
Homini, cui nulla in pectore est audacia,
nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo
quamvis desubito facile est facere nequiter:
verum id videndum est, id viri docti est opus,
65quae designata sint et facta nequiter,
tranquille cuncta et ut proveniant sine malo,
ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere.
sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus,
profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint
70neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.
sed quid tu egredere, Sphaerio?
Tr.
Optime.
praeceptis paruisti.
Pver.
Iussit maximo
opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo,
75ne intro iret ad se.
Tr.
Quin etiam illi hoc dicito,
facturum me, ut ne etiam aspicere aedis audeat,
capite obvoluto ut fugiat cum summo metu.
clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium,
et ego hinc occludam.—iube venire nunciam.
80ludos ego hodie vivo praesenti hic seni
faciam, quod credo mortuo numquam fore.
concedam a foribus huc, hinc speculabor procul,
unde advenienti sarcinam imponam seni.