previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Danista

Scelestiorem ego annum argento faenori

numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.

a mani ad noctem usque in foro dego diem,

locare argenti nemini nummum queo.

Tr.

5Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.

danista adest, qui dedit argentum faenore,

qui amica est empta quoque opus in sumptus fuit.

manifesta res est, nisi quid occurro prius,

ne hóc senex resciscat. ibo huic obviam.

10sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?

metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.

accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser.

nihil est miserius quam animus hominis conscius,

sicut mehabet. verum utut res sese habet,

15pergam turbare porro: ita haec res postulat.

unde is?

Theopropides
Conveni illum unde hasce aedis emeram.

Tr.

Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?

Th.

Dixi hercle vero ómnia.

Tr.
Ei misero mihi,

metuo ne techinae meae perpetuo perierint.

Th.

20Quid tute tecum?

Tr.
Nihil enim. sed dic mihi,

dixtine quaeso?

Th.
Dixi, inquam, ordine omnia.

Tr.

Etiam fatetur de hospite?

Th.
Immo pernegat.

Tr.

Negat scelestus?

Th.
Negitat inquam.

Tr.
Cogita:

non confitetur?

Th.
Dicam si confessus sit.

25quid nunc faciundum censes?

Tr.
Egon quid censeam?

cape, obsecro hercle, cúm eo úna iudicem

(sed eum videto ut capias, qui credat mihi):

tam facile vinces quam pirum volpes comest.

Dan.

Sed Philolachetis servom éccum Tranium,

30qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.

Th.

Quo agis?

Tr.
Nec quoquam abeo. ego sum miser,

scelestus, natus dis inimicis omnibus.

iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser,

ita et hinc et illinc mi exhibent negotium.

35sed occupabo adire.

Dan.
Hic ad me it, salvos sum,

spes est de argento.

Tr.
Hílarus est: frustra est homo.

salvere iubeo te, Misargyrides, bene.

Dan.

Salve et tu. quid de argentost?

Tr.
Abi sis, belua.

continuo adveniens pilum iniecisti mihi.

Dan.

40Hic homo est inanis.

Tr.
Hic homo est certe háriolus.

Dan.

Quin tu istas mittis tricas?

Tr.
Quin quid vis cedo.

Dan.

Vbi Philolaches est?

Tr.
Numquam potuisti mihi

magis opportunus advenire quam advenis.

Dan.

Quid est?

Tr.
Concede huc.

Dan.
Quin mihi faenus redditur?

Tr.

45Scio bona esse voce, ne clama nimis.

Dan.

Ego hercle vero clamo.

Tr.
Ah, gere morem mihi.

Dan.

Quid tibi ego morem vis geram?

Tr.
Abi quaeso hinc domum.

Dan.

Abeam?

Tr.
Redito huc circiter meridie.

Dan.

Reddeturne igitur faenus?

Tr.
Reddeturne. abi.

Dan.

50Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?

quid si hic manebo potius ad meridie?

Tr.

Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.

...

Dan.

Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini?

Tr.

55Eu hércle, ne tuabi modo, ausculta mihi.

Dan.

Iam hercle ego illum nominabo. ...

Tr.
Euge strenue.

beatus vero es nunc, quom clamas.

Dan.
Meum peto.

multos me hoc pacto iam dies frustramini.

molestus si sum, reddite argentum: abiero.

60responsiones omnes hoc verbo eripis.

Tr.

Sortem accipe.

Dan.
Immo faenus, id primum volo.

Tr.

Quid ais tu, ómnium hominum taeterrime?

venisti huc te extentatum? agas quod in manu est.

non dat, non debet.

Dan.
Non debet?

Tr.
Ne frit quidem

65ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras

urbe exulatum faenoris causa tui,

quoi sortem accipere iam licet?

Dan.
Quin non peto

sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi.

Tr.

Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet.

70tu solus, credo, faenore argentum datas.

Dan.

Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.

daturin estis faenus actutum mihi?

datur faenus mihi?

Tr.
Faenus illic, faenus hic.

nescit quidem nisi faenus fabularier.

75ultro te. neque ego taetriorem beluam

vidisse me umquam quemquam quam te censeo.

Dan.

Non edepol tu nunc me istis verbis territas.

Th.

... calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. ...

quod illúc est faenus, opsecro, quod illíc petit?

Tr.

80Pater eccum advenit peregre non multo prius

illius, is tibi et faénus et sortem dabit,

ne inconciliare quid nos porro postules.

vide num moratur.

Dan.
Quin feram, si quid datur.

Th.

Quid ais tu?

Tr.
Quid vis?

Th.
Quis illic est? quid illíc petit?

85quid Philolachetem gnatum compellat meum

sic et praesenti tibi facit convicium?

quid illí debetur?

Tr.
Obsecro hercle, illud iube

obici illi argentum ob os impurae beluae.

Th.

Iubeam—?

Tr.
Iuben homini argento os verberarier?

Dan.

90Perfacile ego ictus perpetior argenteos.

Tr.

Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus,

danista qui sit, genus quod improbissimum est.

Th.

Non ego istuc curo qui sit quid sit unde sit:

id volo mihi dici, id me scire éxpeto,

95quod illud argentum est?

Tr.
Esthuic debet Philolaches

paulum.

Th.
Quantillum?

Tr.
Quasiquadraginta minas;

ne sane id multum censeas.

Th.
Paulum id quidem est.

adeo etiam argenti faenus creditum audio.

Tr.

Quattuor quadraginta illi debentur minae,

100et sors et faenus.

Dan.
Tantumst, nihilo plus peto.

Tr.

Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.

dic te daturum, ut abeat.

Th.
Egon dicam dare?

Tr.

Dic.

Th.
Egone?

Tr.
Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi.

promitte, age inquam: ego iubeo.

Th.
Responde mihi:

105quid eo est argento factum?

Tr.
Salvom est.

Th.
Solvite

vosmet igitur, si salvomst.

Tr.
Aedis filius

tuos emit.

Th.
Aedis?

Tr.
Aedis.

Th.
Euge, Philolaches

patrissat: iám homo in mercatura vortitur.

ain tu, aedis?

Tr.
Aedis inquam. sed scin quoius modi?

Th.

110Qui scire possum?

Tr.
Vah.

Th.
Quid est?

Tr.
Ne me roga.

Th.

Nam quid ita?

Tr.
Speculo claras, candorem merum.

Th.

Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat?

Tr.

Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.

sed arraboni has dedit quadraginta minas;

115hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis?

nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,

continuo est alias aedis mercatus sibi.

Th.

Bene hercle factum.

Dan.
Heus, iam adpetit meridie.

Tr.

Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet.

Th.

120Adulescens, mecum rém habe.

Dan.
Nempe aps te petam?

Th.

Petito cras.

Dan.
Abeo: sat habeo, si cras fero.—

Tr.

Malum quod isti di deaeque omnes duint,

ita mea consilia perturbat paenissime.

nullum edepol hodie genus est hominum taetrius

125nec minus bono cum iure, quam danisticum.

Th.

Qua in regione istas aedis emit filius?

Tr.

Ecce autem perii.

Th.
Dicisne hoc quod te rogo?

Tr.

Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.

Th.

Age comminiscere ergo.

Tr.
Quid ego nunc agam,

130nisi ut in vicinum hunc proximum ... ,

eas émisse aedis huius dicam filium?

calidum hercle esse audivi optimum mendacium.

quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.

Th.

Quid igitur? iam commentu's?

Tr.
Di istum perduint

135(immo istunc potius) de vicino hoc proximo

tuos emit aedis filius.

Th.
Bonan fide?

Tr.

Siquidém tu argentum reddituru's, tum bona,

si redditurus non es, non emit bona.

non in loco emit perbono?

Th.
Immo in optumo.

140cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores

atque evoca aliquem íntus ad te, Tranio.

Tr.

Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.

iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.

quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:

145manufesto teneor.

Th.
Evocadum aliquem ocius,

roga círcumducat.

Tr.
Heus tu, at hic sunt mulieres:

videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.

Th.

Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.

ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.

Tr.

150Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex,

itá mea consilia undique oppugnas male.

euge, optume eccum aédium dominus foras

Simo progreditur intus. huc concessero,

dum mihi senatum consili in cor convoco.

155igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (117 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: