[45]
neque vero1 tam durus in plebem
noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate
noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne
observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis
suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione
respectent2. haec enim plena sunt offici, plena observantiae,
plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus
ipsi, cum ambitionis nostrae3 tempora postulabant, et clarissimos
viros esse vidimus, et hodie4 esse volumus5 quam
plurimos gratiosos. decuriatio tribulium6, discriptio7 populi,
suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum
omnium vim8 ac dolorem excitarent9. haec doce, haec
profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse,
sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum
mirabor te eis10 armis uti quae tibi11 lex dabat noluisse. tribulibus
enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista
vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 vero om. T
2 exspectent Lambinus
3 nostrae TE: nostra cett.
4 et ae hodie T
5 volumus videmus c2k, ed. V
6 tribulum (-buum b2c) codd.: corr. ed. V
7 descriptio codd.: corr. Bücheler
8 vim iram Cobet: odium Müller
9 excitarent Tc2: excitarem a: excitarunt cett.
10 te iis Lag. 9: telis TEa: te his cett.
11 utique tibi TEa
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.