Phaniscvs
Serví qui, quom culpá carent, tamén malum metuont,
ei sólent esse eris utíbiles.
nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti,
stultá sibi expetunt consília:
5exércent sese ad cúrsuram, fugiunt sed eí si reprehensí sunt,
fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt dé bono.
augent ex pauxillo ... de parant.
mihi in pectore consili ... malam rem prius
quam ut meum ...
10ut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet,
sincérum atque ut votem vérberari.
si huíc imperábo, probé tectum habébo,
malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi.
nam ut sérvi volúnt esse erum, ita solet ...
15boní sunt: bonúst; improbí sunt, malús fit.
nam núnc domi nostrae tot péssimi vivont,
pecúli suí prodigí, plagigéruli.
ubi adversum ut eant vocantur ero: “non eo, molestus ne sis.
scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.”
20béne merens hóc preti inde ábstuli. abií foras.
sólus nunc eo advórsum ero ex plúrimis servis.
hóc die crástini quóm erus rescíverit,
máne castigábit eos búbulis exuviis.
póstremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:
25illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.