Philolaches
Recórdatus múltum et diú cogitávi
argúmentaque ín pectus ínstitui multa
ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor,
eám rem volútavi et diú disputávi,
5hominém cuius réi, quandó natus esset,
similem ésse arbitrárer simulácrumque habére:
id répperi iam exémplum.
novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem,
quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam.
10atque hóc haud vidétur verí simile vóbis,
at ego id faciam esse ita ut credatis.
profécto ita esse út praedicó vera víncam.
atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nunc
ego ésse autumó, quando dícta audiétis
15mea, haud áliter id dicétis.
auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem:
simúl gnarurís vos volo ésse hanc rem mécum.
aedés quom extempló sunt parátae, expolítae,
factaé probe examússim,
20laudánt fabrum atque aedés probant, sibi quísque inde exemplum éxpetunt,
sibi quísque similis vólt suas, sumptum óperam non parcúnt suam.
átque ubi illo ímmigrat néquam homo, indíligens
cúm pigra fámilia, immúndus, instrénuos,
hic iam aédibus vitium ádditur, bonaé cum curantúr male;
25átque illud saépe fit: témpestas venit,
cónfringit tégulas ímbricesque: ibi
dóminus indíligens réddere aliás nevolt;
vénit imber, pérlavit párietes, pérpluont,
tígna putéfacit, pérdit operám fabri:
30néquior fáctus iam est úsus aedium.
átque ea haud ést fabri cúlpa, sed mágna pars
mórem hunc induxérunt: si quid númmo sarcirí potest,
úsque mantánt neque id fáciunt, donicum
párietes ruont: aédificantur aédes totae dénuo.
35haec árgumenta ego aédificiis díxi; nunc etiám volo
dicére, ut homines aédium esse símilis arbitrémini.
primúmdum paréntes fabrí liberúm sunt:
ei fúndamentúm substruont liberórum;
extóllunt, paránt sedulo ín firmitátem
40et ut in usum boni et in speciem†
popló sint sibíque, haud matériae repárcunt
nec súmptus ibí sumptuí esse dúcunt;
expóliunt: docént litterás, iura léges,
sumptú suo et labore
45nitúntur, ut alií sibi esse illórum similis éxpetant.
ád legionem cum íta paratos míttunt, adminiclum eís danunt
tum iam, áliquem cognatúm suom.
eátenus. abeunt á fabris. únum ubi emeritum est stipendium,
igitúr tum specimen cérnitur, quo evéniat aedificátio.
50nám ego ad illúd frugi usque ét probus fui,
ín fabrorúm potestáte dum fui.
póstea quom ímmigravi íngenium in meum,
pérdidi operám fabrorum ílico oppido.
vénit ignávia, ea míhi tempestás fuit,
55mi ádventu suo grándinem imbremque attulit;
haéc verecúndiam mi ét virtutís modum
déturbavít detexítque a me ilico;
póstilla optígere me néglegens fui.
contínuo pro imbre amór advenit in cor meum,
60is úsque in pectus pérmanavit, pérmadefecit cór meum.
núnc simul rés, fides, fáma, virtús, decus
déseruerunt: égo sum in usu fáctus nimio néquior.
atque édepol ita haec tigna úmide iam pútent: non videór mihi
sarcíre posse aedés meas, quin tótae perpetuaé ruant,
65cum fúndamento périerint nec quísquam esse auxilió queat.
cór dolet, cum scio ut núnc sum atque ut fui,
quó neque indústrior dé iuventúte erat
quisquam nec clárior árte gymnástica:
dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equo
70víctitabám volup,
pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram,
óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi.
núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.