[2] debeant incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat; siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. 1Itaque pingui terra singulis bracchiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius 2onerare, quam ut una vitis octo serviat palmitibus, nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit; illa enim pergulae magis quam vineae figuram obtinet quae supra hunc modum