Cui vineta facere cordi est, praecipue caveat ne alienae potius curae quam suae credere velit, neve mercetur viviradicem. Sed genus surculi 3 probatissimum domi conserat, faciatque vitiarium ex quo possit agrum vineis vestire. Nam quae peregrina 4 ex diversa regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo quam vernacula; eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli [2] locique positionem. Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi deposuerit. Quamobrem biennii spatium longum esse minime existimandum est, intra 1 2 3 [p. 264] quod utique tempestivitas seminum respondet; cum semper, ut dixi, plurimum rettulerit exquisiti [3] generis stirpem deposuisse. Post haec deinde meminerit accurate locum vineis eligere; de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi. Quam cum peregerit, non minore cura vitem conserat, et cum posuerit 4summa sedulitate culturae serviat; id enim quasi caput et columen est impensarum, quoniam in eo consistit, melius an sequius terrae mandaverit paterfamilias pecuniam quam 5in otio tractare. Igitur unum quodque eorum quae 6proposui, suo iam persequar ordine.