[25] capiant umoris alimentum. Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur; atque eius modi terram pinguibus harenis putrem velut cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est. Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae