[6] aut iam praepositus ut summoveatur curare. In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte 1proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie