DE OTIO
Otium, quod praecipue industriae et studio maxime contrarium uidetur, praecipue subnecti debet, non quo euanescit uirtus, sed quo recreatur: alterum enim etiam inertibus uitandum, alterum strenuis quoque interdum adpetendum est, illis, ne † propriae uitam inermem exigant, his, ut tempestiua laboris intermissione ad laborandum fiant uegetiores.
Par uerae amicitiae clarissimum Scipio et Laelius, cum amoris uinculo tum etiam omnium uirtutum inter se iunctum societate, ut actuosae uitae iter aequali gradu exequebantur, ita animi quoque remissionibus communiter adquiescebant: constat namque eos Caietae et Laurenti uagos litoribus conchulas et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus ex socero suo Scaeuola, qui gener Laelii fuit, audisse saepe numero praedicauit.
Scaeuola autem, quietis et remissionis eorum certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia uidelicet ad hoc deuerticulum animum suum forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat. alueo quoque et calculis interdum uacasse dicitur, cum bene ac diu iura ciuium et caerimonias deorum ordinasset: ut enim in rebus seriis Scaeuolam, ita in scaelus lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit.