Artissimis sanguinis uinculis pietas satis fecit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maiestati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, auctoritas parentium uires suas subicit, fraterna quoque caritas animo aequo ac libenter cedit, summa quidem cum ratione, quia euersa domo integer status rei publicae status manere potest, urbis ruina penates omnium secum trahat necesse est. uerum quid adtinet uerbis ista conplecti, quorum tanta uis est, ut alii ea salutis suae impendio testati sint?
Brutus consul primus cum Arrunte Tarquinii Superbi regno expulsi filio in acie ita equo concurrit, ut pariter inlatis hastis uterque mortifero uulnere ictus exanimis prosterneretur. merito adiecerim populo Romano libertatem suam magno stetisse.
Cum autem in media parte fori uasto ac repentino hiatu terra subsideret responsumque esset ea re illum tantum modo conpleri posse, qua populus Romanus plurimum ualeret, Curtius et animi et generis nobilissimi adulescens interpretatus urbem nostram uirtute armisque praecipue excellere, militaribus insignibus ornatus equum conscendit eumque uehementer admotis calcaribus praecipitem in illud profundum egit, super quem uniuersi ciues honoris gratia certatim fruges iniecerunt, continuoque terra pristinum habitum recuperauit. magna postea decora in foro Romano fulserunt, nullum tamen hodieque pietate Curtii erga patriam clarius obuersatur exemplum. cui principatum gloriae obtinenti consimile factum subnectam.
Genucio Cipo praetori paludato portam egredienti noui atque inauditi generis prodigium incidit: namque in capite eius subito ueluti cornua erepserunt, responsumque est regem eum fore, si in urbem reuertisset. quod ne accideret, uoluntarium ac perpetuum sibimet indixit exilium. dignam pietatem, quae, quod ad solidam gloriam attinet, septem regibus praeferatur. cuius testandae gratia capitis effigies aerea portae, qua excesserat, inclusa est dictaque Rauduscula: nam olim aera raudera dicebantur.
Genucius laudis huius, qua maior uix cogitari potest, successionem tradit Aelio praetori. cui ius dicenti cum in capite picus consedisset, aruspicesque adfirmassent conseruato eo fore ipsius domus statum felicissimum, rei publicae miserrimum, occiso in contrarium utrumque cessurum, e uestigio picum † morsu suo in conspectu senatus necauit. decem et vii Aelia tum familia eximiae fortitudinis uiros Cannensi proelio amisit: res publica procedente tempore ad summum imperii fastigium excessit. haec nimirum exempla Sulla et Marius et Cinna tamquam stulta riserunt.
P. Decius Mus, qui consulatum in familiam suam primus intulit, cum Latino bello Romanam aciem inclinatam et paene iam prostratam uideret, caput suum pro salute rei publicae deuouit ac protinus concitato equo in medium hostium agmen patriae salutem, sibi mortem petens inrupit factaque ingenti strage plurimis telis obrutus super corruit. ex cuius uulneribus et sanguine insperata uictoria emersit.
Vnicum talis imperatoris specimen esset, nisi animo suo respondentem filium genuisset: is namque in quarto consulatu patris exemplum secutus deuotione simili, aeque strenua pugna, consentaneo exitu labantis perditasque uires urbis nostrae correxit. ita dinosci arduum est utrum Romana ciuitas Decios utilius habuerit duces an amiserit, quoniam uita eorum ne uinceretur obstitit, mors fecit ut uinceret.
Non est extinctus pro re publica superior Scipio Africanus, sed admirabili uirtute ne res publica extingueretur prouidit: siquidem cum adflicta Cannensi clade urbs nostra nihil aliud quam praeda uictoris esse Hannibalis uideretur, ideoque reliquiae prostrati exercitus deserendae Italiae auctore Q. Metello consilium agitarent, tribunus militum admodum iuuenis stricto gladio mortem unicuique minitando iurare omnes numquam se relicturos patriam coegit pietatemque non solum ipse plenissimam exhibuit, sed etiam ex pectoribus aliorum abeuntem reuocauit.
Age, ut a singulis ad uniuersos transgrediar, quanto et quam aequali amore patriae tota ciuitas flagrauit! nam cum secundo Punico bello exhaustum aerarium ne deorum quidem cultui sufficeret, publicani ultro aditos censores hortati sunt ut omnia sic locarent, tamquam res publica pecunia abundaret, seque praestaturos cuncta nec ullum assem nisi bello confecto petituros polliciti sunt. domini quoque eorum seruorum, quos Sempronius Gracchus ob insignem pugnam Beneuenti manu miserat, pretia ab imperatore exigere supersederunt. in castris etiam non eques, non centurio stipendium dari sibi desiderauit. uiri ac feminae quidquid auri argentiue habuerunt, item pueri insignia ingenuitatis ad sustentandam temporis difficultatem contulerunt. ac ne beneficio senatus quidem, qui muneribus his functos tributi onere liberauerat, quisquam uti uoluit, sed insuper id omnes promptissimis animis praestiterunt: non ignorabant enim captis Veis, cum decimarum nomine, quas Camillus uouerat, aurum Apollini Delphico mitti oporteret neque emendi eius facultas esset, matronas ornamenta sua in aerarium retulisse, similiterque audierant mille pondo auri, quod Gallis pro obsidione Capitolii omissa debebatur, earum cultu expletum. itaque et proprio ingenio et exemplo uetustatis admoniti nulla sibi in re cessandum existimauerunt.