previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom1 in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ? [2] Non contemnet se sapiens, etiam si fuerit minimae staturae, esse tamen se procerum volet. Et exilis corpore aut amisso2 oculo valebit, malet tamen sibi esse corporis robur, et hoc ita, ut sciat esse aliud in [p. 156] se valentius. Malam valetudinem tolerabit, bonam optabit. [3] Quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt et subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam ex virtute nascentem. Sic illum adficiunt divitiae et exhilarant, ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus locus. [4] Quis porro sapientiumnostrorum dico, quibus unum est bonum virtusnegat etiam haec, quae indifferentia vocamus, habere aliquid in se pretii et alia esse potiora ? Quibusdam ex iis tribuitur aliquid honoris, quibusdam multum. Ne erres itaque, inter potiora divitiae sunt. [5] " Quid ergo," inquis, " me derides, cum eundem apud te locum habeant, quem apud me ? " Vis scire, quam non eundem habeant locum ? Mihi divitiae si effluxerint, nihil auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et videberis tibi sine te relictus, si illae a te recesserint; apud me divitiae aliquem locum habent, apud te summum ; ad postremum divitiae meae sunt, tu divitiarum es.

1 quom Gertz: quam A.

2 aut amisso Bourgery after Goelzer : acamisso A.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: