previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. Si quis itaque ex istis, qui philosophiam conlatrant, quod solent dixerit : " Quare ergo tu fortius loqueris quam vivis ? Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ? [2] Quare cultius rus tibi est quam naturalis usus desiderat ? Cur non ad praescriptum tuum cenas ? Cur tibi nitidior supellex est ? Cur apud te vinum aetate tua vetustius bibitur ? Cur aviarium1 disponitur ? Cur arbores nihil praeter umbram daturae conseruntur ? Quare uxor tua locupletis domus censum auribus gerit ? Quare paedagogium pretiosa veste succingitur ? Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur2 et est aliquis scindendi obsonii magister ? " Adice, si vis : " Cur trans mare possides ? Cur plura quam nosti ? Turpiter3 aut tam neglegens es, ut non noveris pauculos servos, aut tam luxuriosus, ut plures habeas quam quorum notitiae memoria sufficiat ! " [3] Adiuvabo postmodo convicia et plura mihi quam putas obiciam, nunc hoc respondeo tibi : " Non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam pascam, nec ero. Exige itaque a me, non ut optimis par sim, [p. 144] sed ut malis melior. Hoc mihi satis est, cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meos ob- iurgare. [4] Non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem ; delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si minus verminatur; vestris quidem pedibus comparatus, debilis4 cursor sum." Haec non pro me loquorego enim in alto vitiorum omnium sum—, sed pro illo, cui aliquid acti est.

1 aviarium Bourgery after Wesenberg: auruum A.

2 ser uitur A : struitur Hermes after Lipsius.

3 Hermes adds cur before turpiter.

4 debilis A : debiles (voc. plu.) Gronovius and Bentley, Hermes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: