Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. Lacedaemone non urbi vis adferenda,
sed
tyrannus dolo capiendus erat,
[
2?]
quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis,
tunc intra moenia etiam
Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset
occidere,
eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios
laturum.
[
3]
causam mittendi ad eum habuerunt,
quod
fatigabat precibus ut auxilia sibi,
cum illis auctoribus
rebellasset,
mitterentur.
[
4]
mille pedites Alexameno
[p. 104]
dati sunt et triginta delecti ex iuventute equites.
1 iis a praetore Damocrito in consilio arcano gentis,
de quo ante dictum est,
[
5?]
denuntiatur ne se ad bellum
Achaicum aut rem ullam,
quam sua quisque opinione
praecipere posset,
crederent missos esse;
quidquid
Alexamenum res monuisset2 subiti consilii capere,
ad id,
quamvis inopinatum temerarium audax,
oboedienter exequendum parati essent ac pro eo
acciperent,
tamquam ad id unum agendum missos
ab domo se scirent.
[
6]
cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum venit,
quem adveniens extemplo
spei implevit:
[
7]
Antiochum iam transisse in Europam,
mox in Graecia fore,
terras maria armis viris completurum;
3 non cum Philippo rem esse credituros Romanos;
numerum iniri peditum equitumque ac navium non posse;
elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam.
[
8]
Aetolos toto suo exercitu paratos
esse venire Lacedaemonem,
cum res poscat,
sed
frequentes armatos ostendere advenienti regi voluisse.
Nabidi4 et ipsi faciendum esse,
[
9?]
ut quas haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio,
sed educeret et in armis decurrere cogeret,
simul animos acueret et corpora exerceret;
[
10]
consuetudine leviorem laborem fore,
et comitate ac benignitate ducis etiam
non iniucundum fieri posse.
educi inde frequenter
[p. 106]
ante urbem in campum.
ad Eurotan amnem coepere.
5 satellites tyranni in media fere acie consistebant;
[
11]
tyrannus cum tribus summum equitibus,
inter quos plerumque Alexamenus erat,
ante signa vectabatur,
cornua extrema invisens;
[
12]
in dextro cornu Aetoli erant,
et qui ante auxiliares tyranni fuerant,
et qui
venerant mille cum Alexameno.
[
13]
fecerat sibi morem
Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines
circumeundi monendique eum quae in rem esse
videbantur,
[
14?]
nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi,
mox inde velut imperato,
quod res poposcisset,
recipiendi se6 ad tyrannum.
[
15]
sed quem diem patrando facinori7 statuerat,
eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset,
[
16?]
tum equitibus ab domo secum missis “
agenda”
inquit “
res est,
iuvenes,
audendaque quam me duce impigre exequi iussi estis;
[
17]
parate animos dextras,
ne quis in eo quod me viderit facientem,
cesset;
qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet,
sciat sibi
reditum ad penates non esse.”
horror cunctos
cepit,
et meminerant cum quibus mandatis exissent.
tyrannus ab laevo cornu veniebat;
[
18]
ponere hastas
equites Alexamenus iubet et se intueri;
colligit et
ipse animum confusum tantae cogitatione rei.
postquam appropinquabat,
impetum facit et transfixo
equo tyrannum deturbat;
[
19]
iacentem equites
[p. 108]
confodiunt;
multis frustra in loricam ictibus datis8 tandem in nudum corpus vulnera pervenerunt,
et priusquam a9 media acie succurreretur,
exspiravit.