Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. Philopoemen postquam citatum agmen per
angustam et proclivem viam duci raptim vidit,
equitatum omnem et Cretensium auxiliares in
stationem hostium quae pro castris erat emittit.
[
2]
illi ubi hostes adesse et a suis se desertos viderunt,
primo in castra recipere se conati sunt;
[
3]
deinde,
postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur,
metu ne cum ipsis castris caperentur,
sequi
suorum agmen aliquantum praegressum insistunt.
[p. 86]
[
4]
extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum1 faciunt et ea2 diripiunt;
ceteri ad persequendos hostes ire pergunt.
erat iter tale,
per quod vix3 tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset;
[
5]
ut vero ad postremos proelium ortum est,
clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus,
pro se quisque armis abiectis in circumiectas
itineri silvas diffugiunt,
momentoque temporis
strage armorum saepta via est,
[
6?]
maxime hastis,
quae
pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter
impediebant.
[
7]
Philopoemen utcumque possent instare et persequi auxiliaribus iussis—
utique enim
equitibus haud facilem futuram fugam—
ipse gravius
agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit.
[
8]
ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam
quam ad persequendum reliquerat hostem opperiebatur.
qui ubi prima vigilia venerunt,
nuntiantes
tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse,
ceteram
multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu,
corpora curare eos iubet;
[
9]
ipse ex cetera copia militum,
qui quia priores in castra venerant,
refecti
et cibo sumpto et modica quiete erant,
delectos nihil
praeter gladios secum ferentes extemplo educit et
duarum portarum itineribus,
quae Pharas quaeque
Barnosthenem ferunt,
eos instruxit,
qua ex fuga
[p. 88]
recepturos sese hostes credebat.
[
10]
nec eum opinio4 fefellit,
nam Lacedaemonii,
quoad lucis superfuit quicquam,
deviis callibus medio saltu recipiebant se;
primo vespere,
ut lumina in castris hostium conspexere,
e regione5 eorum occultis semitis se tenuerunt;
[
11]
ubi ea sunt praetergressi,
iam tutum rati in patentes vias descenderunt.
ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit.
[
12]
Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit,
debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum
rediit,
aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et,
[
13?]
quod ad Laconum bellum
attineret,
praeferentibus etiam.