Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. ceterum eo tempore minus ea bella quae
gerebantur curae patribus erant quam expectatio
nondum coepti cum Antiocho belli.
[
2]
nam etsi1 per legatos identidem
omnia explorabantur,
2 tamen3 rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant.
[
3]
inter quae adlatum erat,
cum
in Aetoliam venisset Antiochus,
extemplo classem
eum in Siciliam missurum.
[
4]
itaque senatus,
etsi
praetorem Atilium cum classe miserat in Graeciam,
tamen,
[
5?]
quia non copiis modo sed etiam auctoritate
opus erat ad tenendos4 sociorum animos,
T.
Quinctium et Cn.
Octavium et Cn.
Servilium et P.
Villium legatos in Graeciam misit et,
ut M.
Baebius ex [p. 66]
Bruttis ad Tarentum et Brundisium promoveret5 legiones,
decrevit,
inde,
si res posceret,
in Macedoniam traiceret,
[
6?]
et ut M.
Fulvius praetor classem navium viginti mitteret ad tuendam Siciliae oram,
et ut6 cum imperio esset,
[
7?]
qui classem eam duceret—
duxit L.
Oppius Salinator,
qui priore anno aedilis plebei fuerat—
et
[
8?]
ut idem praetor L.
Valerio collegae scriberet periculum esse ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam traiceret:
itaque placere senatui ad eum exercitum quem haberet tumultuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos equites scriberet,
quibus oram maritimam provinciae,
qua vergeret in Graeciam,
tueri posset.
[
9]
eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed
ex circumiacentibus insulis habuit,
oppidaque omnia
maritima,
quae in Graeciam versa erant,
praesidiis
firmavit.
[
10]
addidit alimenta rumoribus7 adventus Attali,
Eumenis fratris,
qui nuntiavit,.
Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse,
et Aetolos ita se parare,
ut sub adventum eius in armis essent.
[
11]
et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae,
et aedes liberae locus lautia decreta,
et munera data,
equi duo,
bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.