Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. HANNIBAL1 post Cannensem pugnam castraque2 3 capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat,
accitus in Hirpinos a Statio Trebio4 pollicente se Compsam traditurum.
[
2]
compsanus erat Trebius nobilis inter suos;
sed premebat eum Mopsiorum factio,
familiae per gratiam Romanorum potentis.
[
3]
post famam Cannensis pugnae volgatumque Trebi sermonibus adventum Hannibalis cum Mopsiani5 urbe excessissent,
sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est.
[
4]
ibi praeda omni atque impedimentis relictis,
exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientis ab Romanis accipere aut detractantis cogere ad defectionem iubet,
[
5?]
ipse per agrum Campanum mare inferum petit,
oppugnaturus Neapolim,
ut urbem
maritimam haberet.
[
6]
ubi fines Neapolitanorum
[p. 4]
intravit,
Numidas partim in insidiis—
et pleraeque6 cavae sunt viae sinusque occulti—
quacumque apte poterat disposuit,
alios prae se actam praedam ex agris ostentantis obequitare portis iussit.
[
7]
in quos,
quia nec multi et incompositi videbantur,
cum turma equitum erupisset,
ab cedentibus consulto tracta in insidias circumventa est;
[
8]
nec evasisset quisquam,
ni mare propinquum et haud procul litore naves,
piscatoriae pleraeque,
conspectae peritis nandi
dedissent effugium.
[
9]
aliquot tamen eo proelio
nobiles iuvenes capti caesique,
inter quos et Hegeas,
praefectus equitum,
intemperantius cedentes secutus
cecidit.
[
10]
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere
conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.