[7] taciti primo expectaverant homines uti consul [p. 106] comitia collegae creando haberet; deinde ubi2 ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus. [8] quod ubi sensit consul, “utrumque” inquit “e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto quod mandatum est negotio revertisset, ut vos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime voltis, haberetis.” [9] ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit. interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae. [10] et de trecentis equitibus Campanis qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam venerant latum ad populum ut cives Romani essent; item uti municipes Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset. [11] maxime ut hoc ferretur moverat quod quorum hominum essent scire se ipsi negabant, vetere patria relicta, in eam in quam redierant nondum adsciti. [12] postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni3 rogando in locum L. Postumii edicuntur. [p. 108] [13] creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo4 magistratum occiperet. cui ineunti consulatum cum tonuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; volgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse. [14] in locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium.
[15] Mare arsit eo anno; ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuvii ad Iunonis Sospitae cruore manavere, lapidibusque circa id templum pluit. ob quem imbrem novemdiale, ut adsolet, sacrum fuit, ceteraque prodigia cum cura expiata.