previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pavore fuisset civitas ut tabernis clausis velut [p. 84] nocturna solitudine per urbem acta senatus aedilibus1 [2?] negotium daret ut urbem circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae speciem urbi demi iuberent, tum Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, [3?] et adhortatus ne qui Cannensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates animos summitterent. [4] quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse, ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore. de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum. [5] ipse primum quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit. [6] quid in Apulia cum C. Terentio consule esset a peritis quaesitum est; nec unde2 consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur inibatur ratio. itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta ira, omitti eo anno placuit. exercitus dictatoris consuli decretus est. [7] de exercitu M. Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare donec in Italia bellum esset placuit; [8] eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris, nullo praestituto militiae tempore nisi quod stipendiorum legitimorum esset. [p. 86] duae legiones urbanae alteri consuli, [9?] qui in locum L.3 Postumi suffectus esset, decretae sunt, eumque, cum primum salvis auspiciis posset, creari placuit; [10] legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae evenissent, militum sumere quantum opus esset; C. Terentio consuli propagari4 in annum imperium, neque de eo exercitu quem ad praesidium Apuliae haberet quicquam minui.

1 A.U.C. 538

2 nec unde Gronovius: necundo P: ne secundo P2Rx(14): nec secundo C: nec unde duo Madvig.

3 A.U.C. 538

4 propagari P(1): prorogari AxMadvig.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (5):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: