Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. nec diu pax Albana mansit.
invidia
volgi,
quod tribus militibus fortuna publica commissa
fuerit,
1 vanum ingenium dictatoris corrupit,
et,
quoniam recta consilia haud bene evenerant,
pravis
[p. 96]
reconciliare popularium animos coepit.
[
2]
igitur,
ut2 prius in bello pacem,
sic in pace bellum quaerens,
quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse,
ad bellum palam atque ex edicto gerundum
alios concitat populos,
suis per speciem societatis
proditionem reservat.
[
3]
Fidenates colonia Romana
Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis
Albanorum ad bellum atque arma incitantur.
[
4]
cum
Fidenae aperte descissent,
Tullus Mettio exercituque
eius ab Alba accito contra hostes ducit.
ubi Anienem transiit,
3 ad confluentis conlocat castra.
inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat.
[
5]
hi in4 acie prope flumen tenuere dextrum cornu:
in sinistro Fidenates propius montes consistunt.
Tullus adversus Veientem hostem derigit5 suos,
Albanos contra legionem Fidenatium conlocat.
Albano non plus animi erat quam fidei.
nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit;
[
6]
inde,
ubi satis subisse sese ratus est,
erigit totam aciem,
fluctuansque animo ut tereret tempus ordines explicat.
consilium erat,
qua fortuna rem daret ea inclinare vires.
[
7]
miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant,
ut nudari latera
sua sociorum digressu senserunt;
inde eques citato
[p. 98]
equo nuntiat regi abire Albanos.
Tullus in re6 trepida duodecim vovit Salios fanaque Pallori ac Pavori.
[
8]
equitem clara increpans voce,
ut hostes exaudirent,
redire in proelium iubet:
nihil trepidatione opus esse;
suo iussu circumduci Albanum exercitum,
ut Fidenatium nuda terga invadant;
idem imperat ut
hastas equites erigerent.
7
[
9]
id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit:
qui viderant,
id quod ab rege auditum erat rati,
eo acrius pugnant.
terror ad hostes transit;
et audiverant clara voce dictum,
et magna pars Fidenatium,
ut quibus coloni additi Romani8 essent,
Latine sciebant.
[
10]
itaque,
ne subito ex collibus decursu Albanorum intereluderentur ab oppido,
terga vertunt.
instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit.
nec illi tulere impetum,
sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.
[
11]
quo postquam fuga inclinavit,
alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant,
alii,
dum cunctantur in ripis,
inter fugae pugnaeque consilium oppressi.
non alia ante Romana pugna atrocior fuit.
[p. 100]