Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. foedere icto trigemini,
sicut convenerat,
arma capiunt.
cum sui utrosque adhortarentur,
deos
patrios,
patriam ac parentes,
quicquid civium domi,
quicquid in exercitu sit,
illorum tunc arma,
illorum
intueri manus,
feroces et suopte ingenio et pleni
[p. 86]
adhortantium vocibus in medium inter duas acies1 procedunt.
[
2]
consederant utrimque pro castris duo
exercitus periculi magis praesentis quam curae expertes;
quippe imperium agebatur in tam paucorum
virtute atque fortuna positum.
itaque ergo erecti
suspensique in minime gratum spectaculum animos
intendunt.
2
[
3]
datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt.
nec his nec illis periculum
suum,
publicum imperium servitiumque obversatur
animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi
fecissent.
[
4]
ut primo statim concursu concrepuere3 arma micantesque fulsere gladii,
horror ingens spectantis perstringit;
et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque.
[
5]
consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis
spectaculo essent,
duo Romani,
super alium alius,
vulneratis tribus Albanis exspirantes corruerunt.
[
6]
ad
quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus
exercitus,
Romanas legiones iam spes tota,
nondum
tamen cura deseruerat,
exanimes vice unius quem
tres Curiatii circumsteterant.
[
7]
forte is integer fuit,
ut universis solus nequaquam par,
sic adversus singulos ferox.
ergo,
ut segregaret pugnam eorum,
[p. 88]
capessit fugam,
ita ratus secuturos ut quemque4 vulnere adfectum corpus sineret.
[
8]
iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat,
cum respiciens videt magnis intervallis sequentes;
unum haud procul ab sese abesse.
[
9]
in eum magno impetu rediit,
et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem
ferant fratri,
iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat.
tunc clamore,
qualis ex insperato faventium solet,
Romani adiuvant militem
suum;
et ille defungi proelio festinat.
[
10]
prius itaque
quam alter—
nec5 procul aberat—
consequi posset,
et alterum Curiatium conficit;
[
11]
iamque aequato Marte singuli supererant,
sed nec spe nec viribus pares.
alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat:
alter fessum vulnere fessum cursu trahens corpus,
victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti.
[
12]
nec illud
proelium fuit.
Romanus exsultans “
duos,”
inquit,
“
fratrum Manibus dedi:
tertium causae6 belli huiusce,
ut Romanus Albano imperet,
dabo.”
male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit;
iacentem spoliat.
[
13]
Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo maiore cum gaudio quo prope metum res fuerat.
ad sepulturam inde
[p. 90]
suorum nequaquam paribus animis vertuntur,
quippe7 imperio alteri aucti,
alteri dicionis alienae facti.
[
14]
sepulcra exstant,
quo quisque loco cecidit,
duo Romana uno loco propius Albam,
tria Albana Romam versus,
sed distantia locis,
ut et pugnatum est.