Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. iam admodum mitigati animi raptis erant;
at
raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querellis civitates concitabant.
nec domi
tantum indignationes continebant,
sed congregabantur undique ad T.
Tatium regem Sabinorum,
et legationes eo,
quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat,
conveniebant.
[
2]
Caeninenses Crustuminique
et Antemnates erant ad quos eius iniuriae pars pertinebat.
lente agere his Tatius Sabinique visi sunt:
ipsi inter se tres populi communiter bellum parant.
[
3]
ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore
iraque Caeninensium satis se impigre movent;
ita
per se ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum
impetum facit.
[
4]
sed effuse vastantibus fit obvius cum
exercitu Romulus levique certamine docet vanam
sine viribus iram esse.
exercitum fundit fugatque,
fusum persequitur:
regem in proelio obtruncat et
[p. 40]
spoliat;
duce hostium occiso urbem primo impetu1 capit.
[
5]
inde exercitu victore reducto,
ipse,
cum factis
vir magnificus tum factorum ostentator haud minor,
spolia ducis hostium caesi suspensa fabricate ad id
apte ferculo gerens in Capitolium escendit ibique ea
cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset,
simul
cum dono designavit templo Iovis finis cognomenque
addidit deo.
[
6]
“
iuppiter Feretri”
inquit, “
haec tibi
victor Romulus rex regia arma fero,
templumque his
regionibus quas modo animo metatus sum dedico
sedem opimis spoliis,
quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.”
[
7]
haec templi est origo quod primum omnium Romae
sacratum est.
ita deinde diis visum,
nec inritam
conditoris templi vocem esse qua laturos eo spolia
posteros nuncupavit,
nec multitudine conpotum eius
doni volgari laudem.
bina postea inter tot annos,
tot bella,
opima parta sunt spolia;
adeo rara eius
fortuna decoris fuit.