[5] dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis [prope] super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi, [6] [p. 152] simul eo, quod Pythagoras cum parte validissima 1praesidii excesserat, contempta paucitate eorum, qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt; [7] Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt. huic laetitiae Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.