Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. interim P. Manlius praetor exercitu vetere a Q. Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex ulteriore Hispania vetere item exercitu, in Turdetaniam proficiscitur.
[2]
omnium Hispanorum maxime imbelles habentur Turdetani; freti tamen multitudine sua obviam ierunt agmini Romano.
[3]
eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit; milites veteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam fecerunt.
[4]
[p. 118] nec tamen ea pugna debellatum est; decem milia Celtiberum mercede Turduli 1 conducunt alienisque armis parabant bellum.
[5]
consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit.
[6]
quam rem adeo aegre passi, ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis esse.
[7]
quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis ‘non nostra’ inquit ‘magis quam vestra refert vos non rebellare, si quidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est.
[8]
id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si effectum erit, ne possitis rebellare.
[9]
volo id quam mollissima via consequi. vos quoque in ea re consilio me adiuvate. nullum libentius sequar, quam quod vosmet ipsi attuleritis.
[10]
’ tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit.
[11]
cum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos, qui nondum parebant, profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes, qui circa incolebant, populos in deditionem accepit.
[12]
[p. 119]Segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et 2 pluteis cepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.