[4] cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia ita hibernis actis, ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe victoriae praemia contigerant, nec diu quies placere poterat, universa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregie [5] statu suo gauderet nec magis in bello virtutem Romani ducis quam in victoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum, quo bellum adversus Nabim Lacedaemonium decretum erat, adfertur. [6] [p. 124] quo lecto Quinctius 1conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit. ad quam ubi frequentes undique principes convenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione est usus: [7] ‘bellum adversus Philippum non magis communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt, quam utrique suas causas belli habuerunt. [8] nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginiensis hostis eorum iuvando, nunc hic sociis nostris oppugnandis violaverat et in vos talis fuit, [9] ut nobis, etiam si nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit. [10] hodierna consultatio tota ex vobis pendet. refero enim ad vos, utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati velitis sub dicione eius esse, [11] an aequum censeatis nobilissimam vetustissimamque civitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse, haec consultatio, ut videtis, tota de re pertinente ad vos est; [12] Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius civitatis servitus non plenam nec integram gloriam esse sinit. [13] [p. 125] ceterum, si vos nec cura eius civitatis nec exemplum nec periculum movet, ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique facimus. de hac re vos consulo, staturus eo, quod plures censueritis.’ 2