Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
hoc uisu laetus tripertito Hiberum copias traiecit, praemissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit.
[2]
Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces quae Hispanias Galliis iungunt in potestate essent.
[3]
decem milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data et mille equites.
[4]
postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manauit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter auerterunt. constabat non tam bello motos quam longinquitate uiae insuperabilique Alpium transitu.
[5]
Hannibal quia reuocare aut ui retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur,
[6]
supra septem milia hominum domos remisit, quos et ipse grauari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.