Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
63.
[p. 21083] consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones quae Placentiae hibernabant sorte euenerant, edictum et litteras ad consulem misit ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris.
[2]
hic in prouincia consulatum inire consilium erat memori ueterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu qui abrogabatur,
[3]
dein de triumpho habuerat, inuisus etiam patribus ob nouam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis aduersus senatum atque uno patrum adiuuante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuiue senator pater fuisset maritimam nauem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet.
[4]
id satis habitum ad fructus ex agris uectandos; quaestus omnis patribus indecorus uisus. res per summam contentionem acta inuidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, fauorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit.
[5]
ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere priuatus clam in prouinciam abiit. ea res ubi palam facta est, nouam insuper iram infestis iam ante patribus mouit:
[6]
non cum senatu modo sed iam cum dis immortalibus C. Flaminium bellum gerere.
[7]
consulem ante inauspicato factum reuocantibus ex ipsa acie dis atque hominibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem uotorum nuncupationem fugisse,
[8]
ne die initi magistratus Iouis optimi maximi templum adiret, ne senatum inuisus ipse et sibi uni inuisum uideret consuleretque, ne Latinas indiceret Iouique Latiari sollemne sacrum in monte faceret,
[9]
[p. 21084]ne auspicato profectus in Capitolium ad uota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in prouinciam iret. lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum uertisset.
[10]
magis pro maiestate uidelicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deuersorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.
[11]
reuocandum uniuersi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis quam ad exercitum et in prouinciam iret.
[12]
in eam legationem—legatos enim mitti placuit—Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum mouerunt quam priore consulatu litterae mouerant ab senatu missae.
[13]
paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei uitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit;
[14]
fuga procul etiam maior apud ignaros quid trepidaretur et concursatio fuit. id a plerisque in omen magni terroris acceptum.
[15]
[p. 22001]legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis Etruriam per Appennini tramites exercitus duci est coeptus.