quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter adventum simul Aemili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare audiebat, simul Octavi praetoris. [6] nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumae orae habebat. Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum parvo praesidio duorum milium caetratorum. [7] eo et Androclen praefectum mittit iussum sub ipsis navalibus castra habere. [8] Aenean mille equites et Creon Antigonensis missi ad tutandam maritumam oram, ut, quocumque litore adplicuisse naves hostium audissent, extemplo ferrent agrestibus opem. [9] quinque milia Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi erant Histiaeus et Theogenes et Midon. [10] his profectis [p. 149] ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco alveo transiri poterat. [11] huic rei ut omnis multitudo vacaret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in castra adferebant; miles iussus ex propinquis silvis benigne ... .