Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
... a patre in pace habitam armasse eoque iuventuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant. vicit
sententia, quae diem non proferebat.
[2]
profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timavi posuit; imminet mari is lacus. eodem decem navibus C. Furius
duumvir navalis venit.
[3]
adversus Illyriorum classem creati duumviri navales erant, qui tuendae viginti navibus [p. 2] maris superi orae Anconam velut cardinem haberent; inde L. Cornelius dextra litora usque ad Tarentum, C. Furius laeva usque ad Aquileiam tueretur.
[4]
eae naves ad proximum portum in Histriae fines cum onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit
castra.
[5]
in portu emporium brevi perfrequens factum, omniaque hinc in castra supportabantur. et, quo id tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus
circumdatae sunt:
[6]
in Histriam versum praesidium stativum, repentina cohors Placentina opposita; inter mare et castra et, ut idem aquatoribus ad fluvium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae
legionis duos manipulos militum ducere iussus est;
[7]
T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, via, quae Aquileiam
fert, duxerant.
[8]
ab eadem regione mille ferme passuum castra erant Gallorum: Catmelus regulus praeerat tribus haud amplius milibus armatorum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.