Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; terra mari trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naves
rapiunt;
[2]
milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae metu, ne compleantur navigia, alii turbae obsistunt,
alii ab litore naves in altum expellunt.
[3]
inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et caede in vicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis submota est. secernere inde inermes
ab armatis coepit.
[4]
vix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos [p. 4] secum eduxissent, inventi sunt; cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda fere futura, si belli
hostes meminissent.
[5]
tunc demum nuntius missus ad tertiam legionem revocandam et Gallorum praesidium; et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque
ignominiam rediri coeptum est.
[6]
tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant, ut graviores aetate milites binos in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, imponant; equites ut singulos e iuvenibus pedites secum in equos
tollant:
[7]
egregiam gloriam legionis fore, si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant. et recipi facile esse, si in praeda occupati barbari subito opprimantur;
[8]
sicut ceperint, posse capi. summa militum alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. priores tamen consul copiaeque, quae a mari reducebantur, ad vallum accesserunt.
[9]
L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non
hortabatur modo milites, sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros:
[10]
vino somnoque veri simile esse mersos iacere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.