Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
... Romano more, sella eburnea posita, ius dicebat
disceptabatque controversias minimarum rerum.
[2]
adeoque nulli fortunae adhaerebat animus per omnia genera vitae errans, uti nec sibi nec aliis, quinam homo
esset, satis constaret.
[3]
non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari; quibusdam honoratis magnoque aestimantibus [p. 20] se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare,
alios nihil expectantes ditare.
[4]
itaque nescire, quid sibi vellet, quibusdam videri; quidam ludere eum simpliciter,
quidam haud dubie insanire aiebant.
[5]
in duabus tamen magnis honestisque rebus vere regius erat animus,
in urbium donis et deorum cultu.
[6]
Megalopolitanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est pollicitus maioremque partem pecuniae dedit; Tegeae
theatrum magnificum e marmore facere instituit;
[7]
Cyzici in prytaneo — id est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescuntur — vasa aurea mensae unius posuit. Rhodiis, ut nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quaeque usus eorum postulaverunt,
dona dedit.
[8]
magnificentiae vero in deos vel Iovis Olympii templum Athenis, unum in terris incohatum pro
magnitudine dei, potest testis esse;
[9]
sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni
eius fuit, non perfecit.
[10]
spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit, reliquorum
sui moris et copia Graecorum artificum;
[11]
gladiatorum munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam
voluptate dedit;
[12]
deinde saepius dando et modo volneribus tenus, modo sine missione, etiam et familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum
studium plerisque iuvenum accendit.
[13]
itaque qui primo ab Roma magnis pretiis paratos gladiatores accersere solitus erat, iam suo
...
Scipio inter peregrinos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.