Scio quae tibi causa fuerit impedimento, quominus praecurrere adventum meum in Campaniam posses. Sed quamquam absens totus huc migrasti: tantum mihi copiarum qua urbanarum qua rusticarum nomine tuo oblatum est, quas omnes improbe, accepi tamen. [2] Nam me tui ut ita facerem rogabant, et verebar ne et mihi et illis irascereris, si non fecissem. In posterum nisi adhibueritis modum ego adhibebo; et iam tuis denuntiavi, si rursus tam multa attulissent, omnia relaturos. [3] Dices oportere me tuis rebus ut meis uti. Etiam: sed perinde illis ac meis parco. Vale.