Tu vero non debes suspensa manu commendare mihi quos tuendos putas. Nam et te decet multis prodesse et me suscipere quidquid ad curam tuam pertinet. [2] Itaque Bittio Prisco quantum plurimum potuero praestabo, praesertim in harena mea, hoc est apud centumviros. [3] Epistularum, quas mihi ut ais 'aperto pectore' scripsisti, oblivisci me iubes; at ego nullarum libentius memini. Ex illis enim vel praecipue sentio, quanto opere me diligas, cum sic exegeris mecum, ut solebas cum tuo filio. [4] Nec dissimulo hoc mihi iucundiores eas fuisse, quod habebam bonam causam, cum summo studio curassem quod tu curari volebas. [5] Proinde etiam atque etiam rogo, ut mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare videbor - 'videbor' dico, numquam enim cessabo -, convicium facias, quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non meruisse me gaudeas. Vale.