Sollicitas me in Formianum. Veniam ea condicione, ne quid contra commodum tuum facias; qua pactione invicem mihi caveo. Neque enim mare et litus, sed te otium libertatem sequor: alioqui satius est in urbe remanere. [2] Oportet enim omnia aut ad alienum arbitrium aut ad suum facere. Mei certe stomachi haec natura est, ut nihil nisi totum et merum velit. Vale.